- ENCOMBOMA
- ENCOMBOMAGr. Ε᾿γκόμβωμα, genus vestis puellaris, Nonio. Cato de lib. educ. Ut puelle, inquit, habent potius in vestitis ehlamydas, encombomata, et parnacidas, quam togas. Polluci palliolum. Sed Ferrario verisimilius fuit ala, quae ad instar pallioli in sinistra parte fuerit, quo dextra liberior atque operi expeditior esset, de Re Vest. Parte 2. l. 4. c. 22. Hinc verbum ἐγκομβώσαςθε, i. e. induite, innodate, 1. Petri c. 5. v. 5. ex εν, in, et κόμβος, nodus, Vide Gomarum adh. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.